- LAPURDUM
- LAPURDUMurbs Novempopulanae reg. in Gall. Aquitan. ubi cohors Novempopulana, cui Tribunus praeerat, olim in praesidio fuit, Not. Imp. In pactione Guntchramni et Childeberti Regum Francorum, inter Regni Parisiaci urbes, quae Chariberti fuerant, numeratur: Lorda Scalig. in lection. Aus. Baudr. vulgo Lourde, opp. Bigerrensis Comit. in Aquitania, in colle prope Gabarum Palensem fluv. in conf. Benearniae, 7. leuc. ab Elorone in Ort. Turbam versus. Vales. in Tarbellis est et nomen hoc Vasconicum vel Viscaianum olim accepit, propter incolarum latrocinia et incursiones piraticas. Postea dici coepit et civ. Boatium, sexto inter prov. Novempopulanae civitates, semel septimo loco, posita in vett. Not. Boates autem illi forte Sediboniates Plinii sunt, Aquitanis sive Aquensibus confines, et bene siti, commercioque exterorum proin celebres. Demum ab hinc Annos circiter 500. Lapurdum vel civ. Boatium, nuncupari coepta est Baiona, caput Bascloniae i. e. Viscaiae dicta Giraldo Cambrensi, qui inde Hibernos provenisse, docet Topogr. Hib. part. 3. c. 9. Nomen hoc ab indigenis nditum, forte quasi Baia-ona. i. e. bonus portus, non sine causa. Est enim posita ad confluentes Nivi la Nive, et Aturi, ac 3. mill. pass. tantum ab Oceano abest: marisque exaestuantis quottidianis accessibus adiutae quantaelibet magnit udinis naves mercatorum ex Anglia, Gallia, Hispania, totaque demum ex Europa Baionam facile impelluntur. Vulgo Bayonne, balaenarum venationibus, pernis suis sale duratis, et Aturrico pisce, quem Lapur denses locustas Sidonius Ep. 12. l. 8. memorat, Graeci Carabum, Lampurdenses Langosta vocant, nobilis. Baionenses Epp. in antiq. tabb. Lapurdenses saepe dicuntur, et etiamnum ager Baionensis, linguâ patriâ, dicitur Lapord, aut le pais de Lapourd, alias Labord: estque pars tertia regionis Vascorum s. Basconiae, lepais de Basques vulgo dictae, quae longa 50000. pass. lata 24. tripartito dividitur, in pagum Lapurdensem, inf. Navarram et Subolam vallem. Ager Lapurdensis vel Baionensis vicos 28. Habet, in his maximum et opulentissimum Luisium, quem incolae Loizune. i. e. locum caenosum vocant, Gall. S. Iean de Luz. In inf. Navarra, quae et citerior dicitur, est opp. S. Ioh. Imepyrenaei, S. Iean Pie de port: opp. quoque S. Pelagii S. Palais. Garrucium, et Bastita Clarentia. Lud. Hutini opus. Subela, nunc Sola nuncupata, Malleonem opp. vel potius castrum ostentat. Ex quibus pagus Lapurdensis Ep. Baionensi paret; Navarrae inf. citeriorisve pars eidem, pars Aquensi Antistiti; Subola Elloronensi. Maximam partem Varduliae vel Ipuscoae, inter fluvios Urolam et Magradam s. Vidassonem iacentem, ubi Mons S. Hadr. Baionensi Ep. ademissedicitur Phil. eius nominis secundus Hispaniarum Rex, A. C. 1565 et Pompelonensi Antistiti attribuendam curavisse. Lapurdensis Seneicalcia duas Dioeceses continet, Lapurdensem s. Baionensem, et Aquensem sive Aquarum Tarbellicarum. Notit. Gall. Lapurdensium locustarum meminit Sidon. l. 8. ad Tigretium. Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.